Archivo de la etiqueta: Floro

LATÍN I, 13, FLoro

La tradición nos ha transmitido, bajo el título de Epítome de Tito Livio, un texto atribuido a Lucius Florus que relata la historia del pueblo romano desde Rómulo hasta César Augusto. El autor, del que no sabemos nada, excepto que vivió en época de Trajano, tiene la intención de alabar a Roma comparando el desarrollo de la ciudad con las cuatro edades del hombre.

El el texto tiene una ambición moral: el relato de las guerras civiles busca mostrar la progresión de estos conflictos hacia una creciente corrupción. 

Observa las notas que tienes en el cuaderno, en la ficha 33, y traduce el siguiente fragmento:

Populus romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum, septingentos per annos, tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet [esse]. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt, non unius populi, sed generis humani facta discant. Nam tot laboribus periculisque iactatus est (“se ha debatido”), ut ad constituendum eius imperium virtus et fortuna contendisse videantur.

  • a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos: tres CC de extensión en el tiempo, «desde…», «hasta…», «durante…». Es normal en este escritor el redondeo de las cantidades.
  • tantum operum: Puedes considerar que van juntos en un solo sintagma de CD o ver tantum como PVO de CD.
  • tantum… ut : correlación consecutiva, que a su vez lleva una subordinada condicional: si quis… conferat.
  • magnitudinem …  aetatem ultra putet [esse]el infinitivo es OD de putet, y al ser el verbo ser, aetatem es su atributo:   putet magnitudinem esse aetatem ultra.
  • CIRCUMTULIT: perfecto de circumfero.
  • ad constituendum eius imperium: el gerundivo es una construcción que veremos el próximo curso.
  • virtus et fortuna contendisse videantur. la construcción personal es una construcción que veremos el próximo curso.
  • A menudo en los autores latinos encontramos personificados virtus y fortuna.

Si quis ergo populum romanum quasi hominem consideret, totamque eius aetatem percenseat, ut  coeperit, utque adoleverit, ut, quasi, ad quandam iuventae florem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus fuit prope ducentos quinquaginta per annos, quibus circum luctatus est urbem ipsam cum finitimis: haec erit eius infantia.

 

  • adolesco, consuesco: los verbos con el sufijo -esc- no indican estado, sino proceso.
  • sub regibus: en la monarquía, desde el 753 al 509 a.e.c.
  • luctatus est: verbo deponente: forma pasiva y significado activo.
  • circum….urbem ipsam: CC
  • urbs, is es, por excelencia, Roma.

Sequens aetas, a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules, ducentos quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit populus romanus: hoc fuit tempus viris armisque incitatissimum; ideoque quis adulescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem Augustum ducenti anni, quibus is totum orbem pacavit.

Haec iam erit ipsa iuventa imperii, et quasi quaedam robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni  ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit; nisi quod sub Traiano principe movit lacertos, et praeter spem omnium senectus imperii, quasi reddita iuventute, revirescit.